-
Notifications
You must be signed in to change notification settings - Fork 1
/
Copy pathTranskript_Urkunde_1.txt
9 lines (8 loc) · 10.9 KB
/
Transkript_Urkunde_1.txt
1
2
3
4
5
6
7
8
9
Nr.1
Der Paderborner Fürstbischof Dietrich von Fürstenberg gründet und dotiert das Jesuitenkolleg in Paderborn
Neuhaus, 8. September 1604 Theodorus a Furstenberg
Dei et Apostolicae Sedis Gratia Episcopus Paderbornensis ad perpetuam rei memoriam. Cum a primis ferme annis adolescentiae nostrae adscripti in Cathedralis Ecclesiae nostrae Paderbornensis Clerum fuissemus 2, multorumque deinde annorum usu confirmati in eadem Ecclesia ad Praepositurae dignitatem promoti essemus, magna nos cura tenuit, praecipue de religione Catholica, ac maiorum pietate, per temporum horum calamitates in 3 civitate atque per dioecesin Paderbornensem miserabiliter collabascente retinenda, et in antiquam speciem, honoremque restituenda: quod nimium providebamus futurum. Ut, si tempestivius non occurreretur, succrescentibus per Westphaliam universam 4 haeresum pestiferis zizaniis, extremum in hac ipsa ditione periculum fides Catholica subiret, et provincia tandem omnis ad interitum prorueret. Nec vero aliud magis oportunum remedium nobis, aliisque religionis antiquae zelatoribus Collegis veniebat 5 in mentem, quam ut, in tarn conspicuo, ac luctuoso periculo, Iuventuti tanquam ordinum omnium Reipublicae seminario, per fidos incorruptosque Magistros, populo autem, per idoneos, minimeque depravatos concionatores, sacerdotesque, quam diligentissime consuleretur. 6 Quare cum et ipsi in floridiore aetate nostra. Patrum Societatis Iesu, quos hoc tam necessario tempore ad reprimendos haereticorum furores, et consopitam Germanorum pristinam virtutem, pietatemque resuscitandam, divinitus submiserat Deus, accuratissimam 7 diligentiam in luventute, literis, virtutibusque excolenda, populoque de religione, et Sanctitatis studio informando, perutilem experti essemus, satisque insuper sciremus, eorum institutum ab Sede Apostolica, et ab Oecumenico Tridentino Concilio, cum singulari 8 elogio approbatum, operamque eorundem Patrum Imperatoribus Romanis, Regibus maximis, Principibusque per orbem terrarum Catholicis, mirifice antehac placuisse, omni cura adlaboravimus una cum Reverendis Capitularibus Collegis nostris, ut a Superioribus 9 Societatis Anno 1580. Paderbornam destinarentur aliquot idonei operarii, quibus deinde conciones, Gymnasiumque nostrae Cathedralis Ecclesiae cum scholarum annuo proventu, additis insuper ad pleniorem sustentationem nonnullis redditibus communi Capitulari 10 consensu, commissa sunt, idque tam bono eventu, ut fructus paulatim haud contemnendus e Patrum indefessis laboribus apparuerit. Postea vero, quam Deo Opt. Max. visum fuit, ut consentientibus Capitularium omnium suffragiis perque publicam approbationem 11 et confirmationem
S. Sedis Apostolicae ad munus Episcopale legitime vocaremur, sensimus confestim, quam gravis, dura ac laboriosa provincia nobis obtigisset, quamque serio curandum esset, ut tot animae Christi pretioso sanguine redemptae, atque 12 infinitis obnoxiae periculis nobis commissae, conservarentur, utque lolia haeresum, vitiorumque quibus Ecclesiae nostrae agrum obsitum, ac pene oppressum videbamus, exstirparentur, et fides rursus Catholica, virtusque Optimorum Maiorum nostrorum vindicata a corruptoribus, per 13 Dioecesin effloresceret. Eaque re circumspicere sollicite omnino coepimus, qua ratione et officio satisfacere nostro pastorali, et subiectarum tot ovium a Christo Domino nobis concreditarum saluti periclitanti, his praesertim tam iniquis, infidisque temporibus, succurrere possemus. Neque 14 tandem aliud invenimus futurum magis ex usu Dioecesis huius Paderbornensis, et ad relevandam conscientiam nostram oportunius, quam si denique Societatis Iesu Patribus, quorum iam sat multos per annos virtutem, operamque utilissimam cognoveramus, firmam stabilemque 15 sedem, constituto in Episcopali civitate nostra Paderbornensi collegio, fundaremus. Quod ut succederet, sumptibus, laboribusque pro Dei honore, animarumque salute parcendum non putavimus. Nam quamvis post electionem nostram Episcopatum obaeratissimum acceperamus, 16 ac sumptibus erant maximis oppignorata Ecclesiae bona recuperanda, et collapsa, minusque commoda aedificia Episcopalia haud modicis erant impensis instauranda; tamen quod Religionis nobis, fideique cura erat praecipua, cuperemusque pro pastorali officio nostris consultum 17 ovibus, proinde posthabito etiam privato dispendio, voluimus Societatis Iesu Patribus, qui se in angustis adhuc aedibus continebant, minusque oportuno templo atque Gymnasio ad sacras, scholasticasque functiones utebantur, laxiorem, commodioremque habitationem 18 apparare, eumque in usum coenobium Franciscanorum, multos iam annos desertum ab Ordine, ac venditum partim nobilibus, redemptumque impensa aliquot millium aureorum nummum, approbante Decano, et Capitulo nostro Societatis Iesu Patribus tradidimus, 19 quemadmodum testantur literae Anno 1592 10. Iulii datae, et nostro, Capitulique nostri sigillo confirmatae. Sed quoniam fatiscebat sensim antiqui structura Coenobii, nec apta satis ad Collegii occupationes in longitudinem futura videbatur, coemptis nostro aere vicinis 20 aliquot aedificiis, ut ad habendas cum Collegio coniunctas ex more Societatis Scholas, capacior esset habitatio, exstrui a fundamentis novam domum, vetere monasterio diruto, et templum novo organo erecto quoque restaurari ingentibus impensis curavimus. Ac 21 nunc denique ad gloriam honoremque SS. TRINITATIS et omnium beatorum coeli civium, pro pastorali nostro, paternoque in dioecesin nostram, ac subditos affectu, ad restituendam, conservandam, ac propagandam per Episcopatum nostrum Paderbornensem 22 fidem Catholicam, ad luventutem, quae est Christianae Reipublicae, omniumque statuum seminarium, in Orthodoxae religionis disciplina, optimisque literis recte informandam, ad populum concionibus, catechesi, aliisque piis officiis fideliter instituendum, ad Sacramenta, aliaque 23 Mysteria divina pie dispensanda, ad educendos e Collegii scholis, idoneos incorruptosque animarum curatores, Ecclesiaeque nostrae ministros, ac denique ad animae nostrae, totiusque familiae nostrae FURSTENBERGICAE catholice defunctorum, et morientium salutem 24 redemptionemque peccatorum nostrorum ad Collegium Societatis IESU hisce publicis literis, autoritate nostra Episcopali fundandum, ac dotandum in Civitate nostra Paderbornensi, ad hunc qui sequitur modum progredi voluimus. PRINCIPIO exaedificatam 25 a nobis magna cura, sumptu ac labore ex fundamentis domum novam, in fundo antiqui Franciscanorum coenobii, cuius donationem, et incorporationem a nobis modo supradicto factam S D. N. anno 1592. 24 Octobris per breve 26 Apostolicum approbarat, uti et templum adiunctum, eidemque perpetuae et inviolabilis firmitatis robur adiecerat, cum horto item, Iuribus, privilegiis, exemtionibus, caeterisque omnibus ad illud ipsum monasterium quoquo modo spectantibus, vigere eiusdem privilegii 27 Apostolici, cum vicinis domibus, nostra industria, pecuniaque comparatis, eidern Collegio Societatis IESU incorporamus atque donamus, ut in praesentia, venturisque temporibus habeant Religiosi praedicti oportunam habitationem ad exercenda vocationis et instituti 28 sui propria ministeria, tam pro Iuventutis informatione, quam pro aliorum hominum per conciones, catecheses, Sacramenta, aliasque religiosas functiones, spiritali praesidio atque solatio. DEINDE cum e constitutionum suarum praescriptis legibus 29 iidem Societatis religiosi gratuito obire officia omnia debeant, ut suppetat illis, unde vitam honeste tolerare, et necessarium numerum operariorum sustentare semper possint, qui fessis senio, morbove fractis, aut vita exeuntibus succedere queant, praeter eos 30 reditus, quos huc usque a Venerabili Capitulo nostro perceperunt, et Bibliothecam nostram SS. Patrum operibus, aliisque insignibus libris satis instructam, quam gratiose iisdem donavimus, Falckenhagensis coenobii proventuum partem mediam a Comite Lippiensi 31 per nos recuperatam, et ab eo concorditer dimissam, dicto Collegio in Civitate nostra Paderbornensi, atque sacellum S. BARTHOLOMAEI iuxta Ecclesiam nostram Cathedralem situm, similiter Capellaniam sub invocatione SS. FABIANI et SEBASTIANI in Ecclesia 32 Bustorpiana SS. PETRI et ANDREAE, approbante et confirmante S. Sede Apostolica, bulla super hac re data Anno 1600. 5 kaI. Martii in perpetuum attribuimus, ut dictum collegium illa perpetuo retinere, illorumque fructus, reditus, proventus, iura 33 obventiones, et emolumenta quaecunque percipere, exigere, et levare, ac in suos usus et utilitatem convertere possit. AD Extremum, quoniam cuperemus liberali sustentatione bene provisum Collegio, ut perfectior, et plurium, quam hactenus personarum sit fundatio, donamus 34 insuper de nostro, decem millium dalerorum imperialium summam Capitalem, ad stabilem perpetuumque reditum comparandum. Hoc igitur Religiosorum Societatis lESU Collegium, modo supradicto erectum a nobis, atque fundatum in Civitate nostra Paderbornensi, libere 35 et gratiose offerimus, donamusque R. P. CLAUDIO AQUAVIVA eiusdem Societatis Praeposito Generali, ac successoribus eius, petentes, ut hanc fundationern, dotationem, oblationemque nostram, instar piae Eleemosinae amanter accipere, Collegiumque hoc nostrum Episcopale 36 uti caetera Societatis Collegia, conservare, ac perpetuare velit, atque eidem de idoneis personis, quovis tempore providere, quae et Ecclesiae nostrae, et subditorum nobis commissorum salutem, magno ardore, ut hactenus factum libenter vidimus, promoveant, et scholas secundum 37 instituti sui rationem administrent, quam ad rem iisdem Religiosis Societatis IESU potestatem facimus, ut per Dioecesin nostram universam, secundum Constitutiones, ac data ipsis a S. Sede Apostolica privilegia, obire vocationis suae ministeria omnia, atque exercere libere 38 valeant. Nosque vicissim spondemus pro nobis, successoribusque nostris, quod hanc ipsorum fundationern, unionern, incorporationem, ac donationem paterno affectu defendere, conservare, ac sartam tectamque tueri pro viribus velimus. Ac proinde serio vetamus, ne quispiam 39 omnino subditorum nostrorum, seu Ecclesiasticus, sive saecularis huius Collegii nostri Societatis IESU Religiosos ulla prorsus ratione in hac ipsa possessione, liberoque usu ac dispositione praedictorum bonorum perturbare directo vel indirecto, per sese, aliumve ausit. Mandamus 40 autem Officiali nostro, ludicibus aliis, et Praefectis, ministrisque nostris omnibus, ut quotiescunque eorum auxilium, seu communiter, seu seorsim fuerit contra adversarios, turbatoresque quoscunque requisitum, extemplo, diligenter, atque efficaciter succurrant, et eosdem tum censuris, tum poenis 41 debitis ita coerceant, ut maneat Collegio Patribusque Societatis IESU integra pacataque possessio. In quorum omnium fidem indubitatam hasce literas sigillo nostro Episcopali
et manu propria communivimus, et earum literarum publica exempla duo
tradi Collegii nostri 42 Rectori voluimus, ut eorum alterum ad R. P Praepositurn Generalern transmittatur, alterum vero in Collegii archivo perpetuo asservetur. Datum in Arce nostra NIENHUSANA. Anno a Domini nativitate. Millesimo, Sexcentesimo quarto. die 8. Mensis Septembris.
Theodorus Episcopus Ecclesiae Paderbornensis